Home | Esercizi spirituali | Arte | Esperienze | Saggi | Link
|
Saggi > |
Jerónimo Nadal, |
||
|
|
||
Jerónimo
Nadal, altre pagine Giacomo Lainez, Juan A. Polanco, Francesco |
1. Studium orationis
mentalis, facilis ex vita Christi. – 2. Auxilium orationis vocalis ad
devotionem. - 3. Munus rectoris et magistri probationum. - 4. Adhibendae
obsecrationes. - 5. Et purus affeclus caritatis. – 6. Orandum pro
necessitatibus Ecclesiae. - 7. De gratiarum actione, elevatione animi et
petitione in oratione. - 8. Pro quibus intentionibus et personis alterius est
orandum. - 9. Rectoris studium in applicandis orationibus fratrum. [1] Habeatur
summa ratio orationis et meditationis: Adhibeatur
studium ut singuli mentaliter quotidie orent pro captu suo; et si quis
meditationem facile non inveniat, poterit ex vita Christi petere quod
meditetur, et unde orationem mentalem inveniat. [2] Si quis
mentalem orationem non inveniat, is, si sacerdos sit, exerceatur diligenter
et devote missam celebrare; atque in celebratione usus ne minuat devotionem,
immo augeat, ut omnino eam habet a Domino virtutem ut spiritualiter mentem
nutriat et confortet; det praeterea operam ut diligenter ac devote horas
canonicas recitet. Fiet autem ut, si mentalem habeat orationem, haec illi
affatim suppetant; si no habet, ut ex his illa consequatur. Si e laicis
aliqui mentalem non inveniant orationem, hi orent per suas coronas, vel psal.
vitae Christi vel beatae Mariae, recitent officium beatae Mariae, nonnunquam
dicant 7 psalmos aut officium defunctorum vel divinae sapientiae; et haec
quidem diligenter ac devote, etc. [3] Rectoris
sit munus, tum magistri probationum, rationem orationum et praescribere et
exigere, etc. In applicatione
missarum et orationum ut est fructus incredibilis, ita tam singuli quam rector
ipse et magister probationis studiosissime eam constituant et dispensent. [4] Quum autem,
ut Paulus enuntiat, quid oremus ut oportet nescimus [sic] sed Spiritus ipse
nos moveat et doceat inenarrabili charitatis affectu ad orationem, facile
quis in Spiritu media ad exauditionem adhibet, quae ad obsecrationes
pertinent, ut Deus concedat per semetipsum, per Christum, per merita
Virginis, Sanctorum, etc. [5] In omnibus
autem purus habeatur charitatis affectus, ut gloriam Dei in rebus omnibus
simpliciter et unice quaeramus; qui affectus, ut debet omnes virtutes
afficere atque informare, ita in exercitio virtutum omnium in nobis suaviter
ac fortiter regnare. [6] Orandum pro
pace christianorum, pro Ecclesia scilicet catholica, quae tam misere
affligitur, hinc catholicorum vitiis, illinc haereticorum ac schismaticorum
pervicatia, atque turcharum et sarracenorum atrocissima oppugnatione. Ratio
petitionis his verbis concluditur: pacem tuam nostris concede temporibus, et
ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam, et gentes paganorum quae in sua
feritate confidunt, tua potentia conterantur. [7] Gubernari
possit orationis affectus tamen ad unionem spiritus et obedientiae; atque ut
facilius omnes iuvari possimus ad orationis spiritum, brevi quemadmodum
oratio dispensanda sit attingemus: Prima ratio
habeatur gratiarum actionis, haec late patet, etc. Purificandus
animus ac levandus ad Deum sive ad sanctos, si ad eos est oratio; atque in
hoc gradu consistit tota ratio meditationis ac contemplationis. Petitiones adhibendae
pio ac humili affectu. Haec pars adeo videtur necessaria, ut videatur et
meditatio et contemplatio perire, nisi in orationem et affectum aliquem pium
exeat; ac tandem ad operationem ac faciendam sanctam Dei voluntatem. [8] Orent
praeterea singuli pro se, idque in primis ut spiritum Christi Deus semper in
ipsis augeat suaeque Societatis. Orandum pro P.
Ignatio totaque Societate et omnibus collegiis et domibus. Nominatim pro
romanis fratribus, pro hoc collegio et panhormitano ac eorum superioribus,
etc. Pro prorege
nominatim, D. Isabella ac eius fratribus. Pro hac civitate et magistratibus et regno. Pro
benefactoribus tam vivis quam defunctis. Pro omnibus qui
bene affecti sunt ad Societatem, tum pro omnibus (si qui sunt) qui male sint
affecti; pro omnibus, etiam inimicis, etc. Privatas alias
applicationes charitas docet. [9] Illud tamen
rectori incumbet et diligenter curabitur: ut pro quacumque necessitate, sive
secreta sive aperta, noverit applicare fratrum orationes; et primo missas ac orationes
utriusque domus poterit rector, suae magister probationis... |